Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus nulla erat per condiciones veniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.

itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.

praeerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni cum longo sermone habito dilatus per esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.

cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse Marcellus,

ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham — nomina ea partium urbis et instar urbium sunt — posuit castra timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus praedae non posset.

legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt precantes, ut a caedibus et ab incendiis parceretur.

de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus, ne quis liberum corpus violaret:

cetera praedae futura. castra testis parietum pro muro saepta; portis platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.

inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante

269
fuit, quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.

inter haec et Philodemus, cum spes, uxilii nulla esset, fide accepta, ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum

aversis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter, vi tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset,

cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydae et Syracusanis relictis;

edoctisque Carthaginiensibus, in quanto res Syracusana discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.