Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.

itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset;

id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.

proxima ea parte hostibus erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit.

inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.

iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam,

qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam hoc signum et hic centurio” inquit “intra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.”

manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset.

itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque. multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur.

capta itaque momento temporis velut in sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis.

supra decem milia

254
hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et apparatu capta. et alia ingens praeda fuit, quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat.

inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo consules — nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit — vendiderunt diviseruntque.

et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis.

Hanno ab Cominio Cerito quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.