Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis,

quae audiebat, interesset, amens metu “ ego te,” inquit “fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda

paucae horae sunt, intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, — ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum

134
armaremus?

ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum?

sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.

unus adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum servorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextrae? torpescent in amentia illa?

voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere nequeunt, quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia desint: me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis?

atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci; valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie valuerunt.”

lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit, quam pervicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. tum iuvenis

“ego quidem” inquit “quam patriae debeo pietatem, exsolvam patri. tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen,

semel, cum defectionis ab Romanis, iterum, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.

tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe.”

haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.