Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum cetera, quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent,

tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt.

neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent.

cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem civium, ex quibus in patres legerentur,

conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis

150
populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur.

sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;

et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter fecturum,

Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.

unius hominis temerariam vocem silentio omnium extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro indicto habendum esse.

ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset, creari placuit, qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.

qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.