Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus, ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit. cum Hannibal ad portas esset —

Nolam enim rursus a Nuceria movit castra — plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret,

Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam inminentibus daret.

instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere procursantis nec dare signum universae pugnae volebant.

in hac cotidiana iam duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello

nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse, ut, cum Romana acies egressa portis staret, inpedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent.

haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit.

ad tris portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; inpedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre. media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit.

Nolani muros portasque adire vetiti, subsidiaque destinata inpedimentis praesidio data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. ita instructi intra portas stabant

143
Hannibali sub signis,

id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse, quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset;

ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere adparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam.

dum in sua quisque ministeria discursu trepidant ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu, in hostem erumpere iubet.

satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere.

addidere lixae calonesque et alia turba custodiae inpedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerint.

vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis;

sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta est: non vinci enim ab Hannibale tunc difficilius fuit quam postea vincere.