Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores;

fama tenuit, quae propior vero est, plus fuisse modio, adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equites, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.

summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra;

magnam vim frumenti, pecuniae absumi, et tot acies ut hostium exercitus delesse ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse:

mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus.

secundum haec dicta Magonis laetis omnibus Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, “ est, Hanno?” inquit “etiam nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos? iube dedi Hannibalem;

veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.”

tum Hanno: “ hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio, minus laetum quod esset vobis, loquerer;

nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.

respondeo” inquit “Himilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua

138
tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.

itaque ista quae modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sint: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;

nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.

quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus?

hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum, — frumentum et pecuniam date.

quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est — velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum,

ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?”

cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”