Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat,

et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat,

consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa delata est.

quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere, desperatam conploratamque rem esse publicam:

nobiles iuvenes quosdam, quorum principem Caecilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant.

quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset, qui aderant, et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio

114
iuvenis, fatalis dux huiusce belli.

audendum agendum, non consultandum ait in tanto malo irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva vellent;

nulla verius, quam ubi ea cogitentur, castra esse.

pergit ire sequentibus paucis in Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus erat, invenisset, stricto super capita gladio “ mei animi sententia” inquit,

“ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque civem Romanum deserere patiar;

si sciens fallo, me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque meam pessimo leto adficiat.

in haec verba, Cacili, iures postulo ceterique, qui adestis; qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.”

haud secie pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt