Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

signo dato conclamatur inde, ut colligantur vasa. profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes, qui circa erant, converterunt.

ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset,

“parentibus” inquit “meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem tum omnium horum.

itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antique abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.

tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas.”

tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex tristi paulo ante ac prope exsecrabili

93
factus.

Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.

pari gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse;

nam biennio ante adeo et duces Romanos et auilites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem famam a patribus accepissent;

Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.