Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.

admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita, ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. omnis ira belli ad populationem agri vertit. alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit.

et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.

incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.

id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.