Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae, quo is magis gauderet ingenio suo, effecerat.

huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta praeda.

ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi. cum duci tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus redit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans.

Varia fortuna belli atroci discordia domi forisque

134
annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam usu;

plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patribus ex concilio submovendis, quam virium aut plebi additum est aut demptum patribus.