Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum

115
crescente cura K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant;

Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. qui terrores cum deberent,

auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.

ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.

ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Veientes, in Aequos Furio datur. et in Aequis quidem nihil dignum memoria gestum est;

Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit. unus ille vir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes,

quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;

nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.

iniussu signa referunt maestique — crederes victos — , nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra.

nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua civem regant, quam qua hostem superent.

consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius datur.

116