Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia,

aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.

ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.

frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit;

ex Tuscis frumentum Tiberi venit; eo sustentata est plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset.

ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani et Norbam in montis novam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde

et A. Sempronio consulibus magna

106
vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu, quanti plebi daretur.

multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura, quae extorta secessione ac vi patribus essent.

in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, “si annonam” inquit “veterem volunt, ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus?

egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc, avocet plebem; patet via in Sacrum montem aliosque colles. rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno ante rapuere; fruantur annona, quam furore suo fecere.

audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant.”

tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis iura inposita patres demerent sibi.