Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et adpetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.

progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse: et forte certamen ad portam erat.

advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae. rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit.

ingressi proxima, ea parte, quia nox adpropinquabat, quievere. nocte oppidum ab hostibus desertum est.

illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti septuaginta, signa militaria nonaginta septem.

ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium ducem laetiorem in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei.

ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine, quo templa deis inmortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum. id discordi fuit, et auspicia in bonum verterunt.

616