Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.

ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.

ibi duo consulares exercitus diversis

580
vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.

quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;

nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora vastitatis circa regionumque depopulatarum.

Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.

inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae,

Ap. Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, cum suis totius nobilitatis viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.

Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; orare, ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori patriciis gentibus redderet.

Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret;

nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum.

ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie praestantem.