Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. tres mihi convivae prope dissentire videntur,
  2. poscentes vario multum diversa palato,
  3. quid dem? quid non dem? renuis tu, quod [*]() iubet alter;
  4. quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
  5. Praeter cetera me Romaene poemata censes
  6. scribere posse inter tot curas totque labores?
  7. hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
  8. omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
  9. hic extremo in Aventino, visendus uterque;
  10. intervalla vides humane commoda. “verum
  11. purae [*]() sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”
  12. p.430
  13. festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
  14. torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
  15. tristia robustis luctantur funera plaustris,
  16. hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
  17. i nunc et versus tecum meditare canoros.
  18. scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,[*]()
  19. rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
  20. tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
  21. vis canere et contracta [*]() sequi vestigia vatum?