Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
- et tempestivum pueris concedere ludum,
- ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
- sed verae numerosque modosque ediscere vitae,
- quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
- Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
- narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
- tanto plura cupis, nulline faterier audes?
- si volnus tibi monstrata radice vel herba
- non fieret levius, fugeres radice vel herba
- proficiente nihil curarier: audieras, cui
- rem di donarent, illi decedere pravam
- stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
- plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
- At si divitiae prudentem reddere possent,
- si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
- viveret in terris te si quis avari or uno.
- si proprium est, quod quis libra mercatus [*]() et aere est,[*]()
- quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
- qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,