Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. fortis Alexandri voltum simulantia. quod si
  2. iudicium subtile videndis artibus illud
  3. ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
  4. Boeotum in crasso iurares aere natum.
  5. At neque dedecorant tua de se iudicia atque
  6. munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
  7. dilecti tibi [*]() Vergilius Variusque [*]() poetae,
  8. nec magis expressi voltus per aenea signa,
  9. quam per vatis opus mores animique virorum
  10. clarorum apparent, nec sermones ego mallem
  11. repentis per humum quam res componere gestas,
  12. terrarumque situs et flumina dicere, et arces
  13. montibus impositas et barbara regna, tuisque
  14. auspiciis totum confecta duclla per orbem,
  15. claustraque custodem pacis cohibentia Ianum,
  16. p.418
  17. et formidatam Parthis te principe Romam,
  18. si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
  19. carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
  20. rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
  21. sedulitas autem stulte quem diligit urget,