Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. serus enim Graecis admovit acumina chartis
  2. et post Punica bella quietus quaerere coepit,
  3. quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
  4. temptavit quoque rem, si digne vertere posset,
  5. et placuit sibi, natura sublimis et acer:
  6. nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
  7. sed turpem putat inscite [*]() metuitque lituram.
  8. Creditur, ex medio quia res accersit,[*]() habere
  9. sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto
  10. plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus
  11. quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
  12. ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
  13. quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
  14. quam non adstricto percurrat pulpita socco.
  15. gestit enim nummum in loculos demittere,[*]() post hoc
  16. securus cadat an recto stet fabula talo.
  17. Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
  18. p.412
  19. exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve,
  20. sic parvum est, animum quod laudis avarum
  21. subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me