Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
- Sextilem totum mendax desideror. atque [*]()
- si me vivere vis sanum recteque valentem,
- quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
- Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque [*]()
- dissignatorem decorat lictoribus atris,
- dum pueris omnis pater et matercula pallet,
- officiosaque sedulitas et opella forensis
- adducit [*]() febris et testamenta resignat.
- quod si bruma nives Albanis illinet agris,
- ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
- contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
- cum Zephyris, si concedes,[*]() et hirundine prima.
- Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
- tu me fecisti locupletem. vescere, sodes.
- iam satis est.at tu quantum vis tolle.benigne.
- non invisa feres pueris munuscula parvis.
- tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
- ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.[*]()
- prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
p.296