Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Nil admirari prope res est una, Numici,
- solaque quae possit facere et servare beatum,
- hunc solem et stellas et decedentia certis
- tempora momentis sunt qui formidine nulla
- imbuti spectent: quid censes munera terrae,
- quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
- ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
- quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
- Qui timet his adversa, fere miratur eodem
- quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,
- improvisa simul species exterret utrumque.[*]()
- gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
- si, quicquid vidit melius peiusve [*]() sua spe,
- defixis oculis animoque et corpore torpet?
- insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
- ultra quam satis est Virtutem si petat [*]() ipsam.
- I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
- suspice,[*]() cum gemmis Tyrios mirare colores;
- gaude quod spectant [*]() oculi te mille loquentem;
- navus mane forum et vespertinus pete tectum,