Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
- incutiunt urbis desiderium, video, et quod
- angulus iste feret piper et tus ocius uva,
- nec vicina subest vinum praebere taberna
- quae possit [*]() tibi, nec meretrix tibicina, cuius
- ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
- iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
- disiunctum curas et strictis frondibus exples;
- addit opus pigro rivus, si decidit imber,
- multa mole docendus aprico parcere prato.
- Nunc age, quid nostrum concentum [*]() dividat audi.
- quem tenues decuere togae nitidique capilli,
- quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
- quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
- cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
- nec lusisse pudet, sed non incidere ludum,
- non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
- limat, non odio obscuro morsuque venenat:
- rident vicini glaebas et saxa moventem.
- cum servis urbana diaria [*]() rodere mavis;