Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
- Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
- nenia, quae regnum recte facientibus offert,
- et maribus Curiis et decantata Camillis?
- isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,
- si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
- ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
- an qui Fortunae te responsare superbae
- liberum et erectum praesens hortatur et aptat [*]()?
- Quod si me populus Romanus forte roget, cur
- non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,[*]()
- nec [*]() sequar aut [*]() fugiam quae [*]() diligit ipse vel odit,
- olim quod volpes aegroto cauta leoni
- respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
- omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
- belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
- pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
- frustis [*]() et pomis viduas venentur avaras
- excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
- multis occulto crescit res faenore. Verum
p.256