Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. longa videtur opus debentibus, ut piger annus
  2. pupillis, quos dura premit custodia matrum;
  3. sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
  4. consiliumque morantur agendi naviter id quod
  5. aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
  6. aeque neglectum pueris senibusque nocebit,
  7. restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
  8. non possis oculo [*]() quantum contendere Lynceus,
  9. non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
  10. nec quia desperes invicti membra Glyconis,[*]()
  11. nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
  12. est quadam [*]() prodire tenus, si non datur ultra.
  13. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
  14. sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
  15. possis et magnam morbi deponere partem.
  16. laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te
  17. ter pure lecto poterunt recreare libello.
  18. p.254
  19. invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
  20. nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
  21. si modo culturae patientem commodet aurem.