Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
- spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
- Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
- non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
- Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
- ne populum extrema totiens exoret [*]() harena,
- est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
- “solve senescentem mature sanus equum, ne
- peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”
- Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
- quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
- condo et compono quae mox depromere possim.
- ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
- nullius addictus [*]() iurare in verba magistri,
- quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
- nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
- virtutis verae custos rigidusque satelles;
- nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
- et [*]() mihi res, non me rebus, subiungere conor.
- Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
p.252