Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
  2. quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
  3. responsare cupidinibus, contemnere honores
  4. fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
  5. externi nequid valeat per leve morari,
  6. in quem manca ruit semper fortuna. potesne
  7. ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
  8. poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
  9. perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
  10. colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.
  11. urget enim dominus mentem non lenis et acris
  12. subiectat lasso stimulos versatque negantem.
  13. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
  14. qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
  15. aut Pacideiani contento poplite miror
  16. proelia rubrica picta aut carbone, velut si
  17. re vera pugnent, feriant vitentque moventes
  18. arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse