Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
  2. pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum
  3. mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
  4. ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri,
  5. quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’
  6. ‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
  7. propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
  8. interdum pravis obnoxia. saepe notatus
  9. cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
  10. vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
  11. aedibus ex magnis subito se conderet unde
  12. mundior exiret vix libertinus honeste;
  13. iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
  14. vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
  15. scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
  16. contudit articulos, qui pro se tolleret atque
  17. mitteret in phimum talos, mercede diurna