Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
  2. ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
  3. moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
  4. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  5. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  6. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  7. multaque de magna superessent fercula cena,
  8. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  9. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  10. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  11. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  12. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
  13. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
  14. rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
  15. valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
  16. currere per totum pavidi conclave magisque
  17. exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
  18. personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita
  19. est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque
  20. tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’