Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  2. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  3. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  4. multaque de magna superessent fercula cena,
  5. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  6. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  7. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  8. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  9. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
  10. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
  11. rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
  12. valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
  13. currere per totum pavidi conclave magisque
  14. exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
  15. personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita
  16. est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque
  17. tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’
  1. ‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
  2. pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum
  3. mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,