Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
  2. hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
  3. ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes
  4. magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
  5. hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
  6. summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
  7. quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
  8. nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
  9. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  10. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  11. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  12. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  13. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  14. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
  15. muneribus servos corrumpam; non, hodie si
  16. exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
  17. occurram in triviis, deducam. nil sine magno
  18. vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce