Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
  2. confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
  3. Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
  4. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
  5. convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
  6. quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
  7. Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
  8. ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
  9. non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
  10. summa fuit: duo si discordia vexet inertis
  11. aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
  12. cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
  13. muneribus missis. Bruto praetore tenente
  14. ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
  15. conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius