Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. eludente senem comis garrire libellos
  2. unus vivorum, Fundani, Pollio regum
  3. facta canit pede ter percusso; forte epos acer
  4. ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
  5. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  6. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  7. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  8. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  9. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  10. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  11. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  12. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
  13. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  14. non ridet versus Enni gravitate minores,
  15. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  16. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
  17. quaerere, num illius, num rerum dura negarit
  18. versiculos natura magis factos et euntis
  19. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  20. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos