Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Mollis inertia cur tantam diffuderit imis
  2. oblivionem sensibus,
  3. pocula Lethaeos ut si ducentia somnos
  4. arente fauce traxerim,
  5. candide Maecenas, occidis Saepe rogando:
  6. deus, deus nam me vetat
  7. inceptos, olim promissum carmen, iambos
  8. ad umbilicum adducere.
  9. non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo
  10. Anacreonta Teium,
  11. qui persaepe cava testudine flevit amorem
  12. non elaboratum ad pedem.
  13. ureris ipse miser: quodsi non pulcrior ignis
  14. accendit obsessam Ilion,
  15. gaude sorte tua; me libertina, nec uno
  16. contenta, Phryne macerat.