Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. magis relictis, non, ut adsit, auxili
  2. latura plus praesentibus.
  3. libenter hoc et omne militabitur
  4. bellum in tuae spem gratiae,
  5. non ut iuvencis inligata pluribus
  6. aratra nitantur meis
  7. pecusve Calabris ante Sidus fervidum
  8. Lucana mutet pascuis
  9. neque ut superni villa candens Tusculi
  10. Circaea tangat moenia:
  11. satis superque me benignitas tua
  12. ditavit, haud paravero
  13. quod aut avarus ut Chremes terra premam,
  14. discinctus aut perdam nepos.