Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
  • interitura, simul
  • pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
  • bruma recurrit iners.
  • damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
  • nos ubi decidimus
  • quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
  • pulvis et umbra sumus.
  • quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  • tempora di superi?
  • cuncta manus avidas fugient heredis amico
  • quae dederis animo.
  • cum semel occideris et de te splendida Minos
  • fecerit arbitria,
  • non, Torquate, genus, non te facundia, non te
  • restituet pietas;
  • infernis neque enim tenebris Diana pudicum
  • liberat Hippolytum
  • nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
  • vincula Pirithoo.