Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • ad quae si properas gaudia, cum tua
  • velox merce veni: non ego te meis
  • inmunem meditor tinguere poculis,
  • plena dives ut in domo.
  • verum pone moras et studium lucri
  • nigrorumque memor, dum licet, ignium
  • misce stultitiam consiliis brevem:
  • dulce est desipere in loco.
  • Audivere, Lyce, di mea vota, di
  • audivere, Lyce: fis anus et tamen
  • vis formosa videri
  • ludisque et bibis inpudens
  • et cantu tremulo pota Cupidinem
  • lentum sollicitas. ille virentis et
  • doctae psallere Chiae
  • pulcris excubat in genis.
  • inportunus enim transvolat aridas
  • quercus et refugit te quia luridi
  • dentes, te quia rugae
  • turpant et capitis nives.