Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • uxor invicti Iovis esse nescis.
  • mitte singultus, bene ferre magnam
  • disce fortunam; tua sectus orbis
  • nomina ducet.”
  • Festo quid potius die
  • Neptuni faciam? prome reconditum,
  • Lyde, strenua Caecubum,
  • munitaeque adhibe vim sapientiae.
  • inclinare meridiem
  • sentis et, veluti stet volucris dies,
  • parcis deripere horreo
  • cessantem Bibuli consulis amphoram.
  • nos cantabimus invicem
  • Neptunum et viridis Nereidum comas;
  • tu curva recines lyra
  • Latonam et celeris spicula Cynthiae;
  • summo carmine quae Cnidon
  • fulgentisque tenet Cycladas et Paphon
  • iunctis visit oloribus
  • dicetur, merita Nox quoque nenia.