Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • quae saga, quis te solvere Thessalis
  • magus venenis, quis poterit deus?
  • vix inligatum te triformi
  • Pegasus expediet Chimaera.
    1. Te maris et terrae numeroque carentis harenae
    2. mensorem cohibent, Archyta,
    3. pulveris exigui prope litus parva Matinum
    4. munera nec quicquam tibi prodest
    5. aerias temptasse domos animoque rotundum
    6. percurrisse polum morituro.
    7. occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
    8. Tithonusque remotus in auras
    9. et Iovis arcanis Minos admissus habentque
    10. Tartara Panthoiden iterum Orco
    11. demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
    12. tempora testatus nihil ultra
    13. nervos atque cutem morti concesserat atrae,
    14. iudice te non sordidus auctor
    15. naturae verique. sed omnis una manet nox
    16. et calcanda semel via leti.