Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • cum tibi flagrans amor et libido,
  • quae solet matres furiare equorum,
  • saeviet circa iecur ulcerosum
  • non sine questu,
  • laeta quod pubes hedera virenti
  • gaudeat pulla magis atque myrto,
  • aridas frondes hiemis sodali
  • dedicet Euro.
  • Musis amicus tristitiam et metus
  • tradam protervis in mare Creticum
  • portare ventis, quis sub Arcto
  • rex gelidae metuatur orae,
  • quid Tiridaten terreat, unice
  • securus. o quae fontibus integris
  • gaudes, apricos necte flores,
  • necte meo Lamiae coronam,
  • Piplei dulcis. nil sine te mei
  • prosunt honores: hunc fidibus novis,
  • hunc Lesbio sacrare plectro
  • teque tuasque decet sorores.