Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum:

cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos.

Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam: dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset,

finem terrarum, mare, inviseret. Multa

p.309
materia navalis in proximis montibus erat: quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes.

Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis: sermonis eius ignari Indi aliud lingua sua usurpant.

Rex duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat: ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est.

Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum.

Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum. Hinc praerapido amne superato ad interiora Indiae processit.

Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae.

Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae.

Caeli temperies salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus.

Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri

p.310
reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est.

Hinc per deserta ventum est ad flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens.

Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit obsidibusque acceptis Stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit,

non muro solum, sed etiam palude munitam. Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent.

Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur : deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt.

Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt.

Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.

Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum

p.311
quoque confugerant incolae, duxit.

Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant.