Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Dahas deinde statuerat petere: ibi namque Spitamenen esse cognoverat. Sed hanc quoque expeditionem, ut pleraque alia, fortuna indulgendo ei numquam fatigata pro absente transegit. Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat, quam aegre fugam et nova subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat.

Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri clementiam expertus placaret, quem effugere non posset.

Tres adulti erant liberi ex eo geniti: quos cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum misereri vellet, orabat: et, quo efficaciores essent. preces, haud procul erat Alexander.

Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit percussurus uxorem,

nisi prohibitus esset fratrum eius occursu. Ceterum abire e conspectu iubet addito metu mortis, si se oculis eius obtulisset, et ad desiderium levandum noctes agere inter pelices coepit.

Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque rursus uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset:

sibi mortem deditione esse leviorem. At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset: de cetero futuram in viri potestate.

Spitamenes simulato captus

p.264
obsequio de die convivium apparari iubet vinoque et epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur.

Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.

Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro iubet, esse, quae ex ipsa deberet agnoscere.

Ille protinus barbaram iussit admitti. Quam ut respersam cruore conspexit,

ratus ad deplorandam contumeliam venisse, dicere, quae vellet, iubet. At illa servum, quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit. Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus, quid occuleret, ostendit.

Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat: ergo rex certior factus, humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit.

Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram, interfectus esset: contra facinus ingens aversabatur, cum virum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum per insidias interemisset.

Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret.

Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis

p.265
eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur.

Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor, Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.