Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum,

si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans:

haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur,

Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens eum: “Non rex,” inquit, “sed privatus clam, sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo.

Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio, ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari dixisse,

quae dixeris.” Ille exanguis attonitoque

p.235
similis stabat per metum etiam voce suppressa tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem moraretur: “Magni,” inquit, “laboris, non inriti discrimen instare praedixi:

nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.”

Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos.

Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.

Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.

Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.

Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat: ibi Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant.

Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit.

Menedemus undique inclusus, ne nu-

p.236
mero quidem par, diu tamen resistit clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede.

Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat.

Sed cum unum omnes peterent, multis vulneribus exanguis Hypsiclem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram.

Hypsicles poterat quidem effugere, sed amisso amico mori statuit. Una erat cura, ne inultus occideret: itaque subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit et memorabili edita pugna obrutus telis est.

Quod ubi videre, qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt:

quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his, qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.