Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab

p.192
humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus:

qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo,

unde commilitones expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos,

ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.

Nunc eum Hammonem consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent.

Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.

Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant,

p.193
qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.

Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:

at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.

Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.

Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.

Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.

Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.

Et ille ultro: “Quid cessatis,” inquit, “regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid quaestione opus est? cogitavi, volui.” Craterus exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.

Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud

p.194
surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus,

laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur,

non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent,

dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.

Et utroque inpetrato: “Cratere,” inquit, “dic, quid me velis dicere.” Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta,

quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.