Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tum castris undique aperto loco positis non con-

p.121
sultare modo, quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi.

Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari, iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque.

Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet.

Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.

Namque Persis ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.

Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens.

Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum: Medus ad mare ad meridiem versus — minor amnis eo, quem accepit —

evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit, floribus vestiens. Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe

p.122
obumbratus amnis presso in solum alveo delabitur, inminentque colles,. ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte.

Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet.

His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet, quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit:

bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. Subit animum regis memoria oraculo editae sortis: quippe consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore.

Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps : evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse.

Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis.

Tum rex : “Praedem,” inquit, “me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces.” Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto cum peditibus, quis adsueverat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus м praecipit, ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis barbari credant ipsum regem in castris esse.

Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare se et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato

p.123
terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen:

sin autem ipse hostem fefellissetet saltum occupasset, cum trepidantium barbarorum tumultum exaudisset, persequens tum regem id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis.

Ipse tertia vigilia silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo pergit ad demonstratum iter callium : tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum.

Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes quam sequebantur.

Nox quoque et ignota regio ac dux — incertum an satis fidus — multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam.

Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat: hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos, ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati.