Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.

Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.

Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.

Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.

Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis[*](Verba quae secuntur usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius. In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel hic desunt plura (B).) gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus

p.148
gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen induisissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderct. “Itaque te,” inquit, “quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata per feras: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est. Sed — si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant.” Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: “Ergo,” inquit, “hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.” Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem
p.149
infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent; magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.