Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum,

emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est. Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit. sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem

p.75
hostium:

audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit.

Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit.

Insignis eo die pugna equitum et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit et obluctanti gladio caput dempsit. Quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.