Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

: cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt.

Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto.

Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. Namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit.

Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen.

Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.

Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC desiderati sunt.

Ceterum hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti quam fortunae suae debuit:

animo, non, ut antea, loco vicit. Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summae rei videret esse discrimen,

dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit. Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutas est.

Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset,

p.105
aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit.

Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt:

Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.

Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.