Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque pericu-

p.99
lum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi barbaros adorti essent aversosque caedendo in se obverti coegissent. Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat---

Qui averso ei instabant, et ipsi ab Agrianis equitibus premebantur. Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.

Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant. Plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo vehebatur.

Utrumque delecti tuebantur sui immemores: quippe amisso rege nec volebant salvi esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium.

Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus.

Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diu que circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit.

Certe vates Aristander alba veste indutus et dextra praeferens lauream militibus in pugnam intentis avem monstrabat haud dubium victoriae auspicium.

Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante

p.100
ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones dubitavere, quin ipse rex esset occisus.

Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt.

Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret: sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat,

dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equo — quippe plures fatigaverat — resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga.

Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat:

ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.