Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur: virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent,

coniugem eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet.

Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.

Itaque Sisigambis: “Rex,” inquit, “mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris.

Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confíteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam saevitia vis esse testatum.”

Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo

p.35
rex constantia pueri Hephaestionem intuens: “Quam vellem,” inquit, “Dareus aliquid ex hac indole hausisset!” Tum tabernaculo egressus.

Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.