Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ceterum Babylone — inde enim devertit oratio — corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque cupiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna esset trans itura.

Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet.

Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.

Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum, et Perdicca:

“Ego quidem,” inquit, “anulum, quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus,

traditum ab ipso mihi reddo vobis. Ceterum quam-

p.375
quam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi.

Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati.

Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu.

Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est: optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate.” Haec Perdicca.

Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse infitiari,

ceterum expectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire nec tempori eorum. Esse e Barsine filium regis:

huic diadema dandum. Nulli placebat oratio: itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere persevera bant. Iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho pervicacius tuente sententiam, cum Ptolomaeus:

“Digna

p.376
prorsus est suboles,” inquit, “quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen quoque Europam discere pigebit maiore ex parte captivi!

Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt?

Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit,

stetur, duces praefectique cоpiarum his pareant.” Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset.

Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri.

Nec dubitare, quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat.

Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit et post eos, qui sedi erant proximi, constitit.

At Meleager, unus e du-

p.377
cibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio erexerat: “Nec di sierint,” inquit, “ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat: homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus, quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est.