Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

et aetate gravent ad regem ita locutum ferunt: “Quousque,” inquit, “animo tuo etiam per supplicia et quidem externi moris obsequeris? Milites tui, cives tui incognita causa et captivis suis ducentibus trahuntur ad poenam. Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta.” Amico animo,

si veri patiens fuisset, admonebatur, sed in rabiem ira pervenerat. Itaque rursus — nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant —

mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit. Ne hoc quidem supplicium seditionem militum movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici. Offerre se corpora irae: trucidaret. Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati astantes, ut nuda et obnoxia poenis corpora admitterentur, fientes orabant. Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent. Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse. Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit. Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire professus est. Digna tamen res visa

p.364
est, quae maioribus hostiis expiaretur. Itaque sacrificio magnifice perpetrate Macedonum simul Persarumque primores invitavit ad epulas. Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem creterra libatisse, Graecis barbarisque vatibus cum alia fausta vota praceuntibus, tum inprimis, ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita perpetua esset. Maturata deinde est missio, et infirmissimus quisque exauctorati. Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit. Ex quibus Clitus cognomine Albus Gorgiasque et Polydamas et Antigenes fuere. Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide persolvit, verum etiam talentum adiecit in singulos milites viatici nomine. Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos — ad decen milia fuisse traduntur — apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent: sibi curae fore pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes edocerentur. Ita plus decem milia veteranorum dimissa sunt, additusque est, qui eos deduceret, Craterus, ex praecipuis regis amicis. Cui si quid humani accidisset, Polyperconti parere iussi sunt. Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent. Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire. Verebatur enim, ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur. Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent. Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam manavit, mater eius sororque Cleopatra
p.365
tumultum moverant, et haec quidem patenum regnum, Olympias Epirum occupaverat. Forte, dum eiusmodi litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum particeps haberetur, resignatas ah Alexandro simul inspiciebat. Neque retinuit eum rex, sed detractum digito anulum ori legentis admovit, nihil eorum, quae perscripta essent, in alios efferendum significans. Incusasse autem ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse, eam pro habitatione decem mensium, quam in utero sibi praebuisset, gravem mercedem exigere, Antipatrum vero suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere animos et imperio tot iam annos prorogatо supra praefecti modum esse elatum. Itaque cum eius gravitas atque integritas a quibusdam praedicaretur, respondit exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur, Mum esse purpureum. Pressit tamen suspicionem suam neque ullum manifestius abalienati animi indicium protulit. Credidere tamen plerique Antipatrum arcessi se supplicii causa ratum inpiis insidiis mortis regis, quae paulo post secuta est, auctorem extitisse. Interea rex, ut inminuti exercitus detrimenta sarciret, optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit: mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis custodiam: aliam hastatorum manum, haud pauciores decem milibus, ad regium tabernaculum excubias agere iussit. Haec agenti Peucestes supervenit cum viginti milibus sagittariorum funditorumque, quos ex sua provincia coegerat. His per exercitum distributis profectus est Susis et Pasitigri amne traiecto apud Caras castra metatus est. Inde quadriduo per Sittacenen ductis copiis Sambana processit ibique per septem dies substitit. Tridui deinde itinere emenso Celonas perventum est. Oppidum hoc tenent Boeotia profecti, quos Xerxes ex sedibus suis excitos in Orientem transtulit: servabantque argumentum originis peculiarem sermonem ex Graecis plerumque vocibus constantem, ceterum propter commercii necessitatem finitimorum barbarorum lingua utebantur.
p.366
Inde Bagistanen ingressus est, regionem opulentam et abundantem arborum amoeno et fecundo fetu ceterisque ad vitae non usum modo, verum etiam delectationem pertinentibus. Gravis inter haec Eumeni cum Hephaestione simultas inciderat. Nam servos Eumenis e deversorio, quod pro domino suo occupaverant, Hephaestio proturbavit, ut Euius tibicen eo reciperetur. Neque multo post, cum iam sopita odia viderentur, nova orta contentione adeo recruducrunt, ut etiam in atrox iurgium et acerba utrimque convicia prorumperent. Sed Alexandri intercessione imperioque inimicitiae saltem in speciem abolitae sunt, cum ille Hephaestioni etiam minatus esset, qui in summa regis gratia Eumenem quamvis cupidum reconciliationis pertinacius aversabatur. Perventum deinde est in Mediae campos, ubi maximi equorum greges alebantur: Nisaeos appellant, magnitudine et specie insignes. Plus quinquaginta milia ibi reperta esse cum Alexander eo transiret, a comitibus eius adnotatum est: olim triplicem numerum fuisse, sed inter bellorum turbas maximam eorum partem praedones abegisse. Ad triginta dies ibi substitit rex. Eo Atropates, Mediae satrapes, centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armalas: unde quidam crediderunt Amazonum ex gente reliquias fuisse. Septimis deinde castris Ecbatana, Mediae caput, pervenit. Ibi sollemnia dis sacrificia fecit ludosque edidit et conviviis festisque diebus laxavit animum, ut ad nova opera validior esset. Sed ista volventem velut iniecta manu fatum alio traxit vitamque carissimo amicorum eius neque multo post ipsi quoque regi eripuit. Pueros in stadio certantes spectabat, cum nuntiatum est deficere Hephaestionem, qui ex crapula septimum iam diem aeger cubabat. Exterritus amici periculo statim surrexit et ad hospitium eius celeriter se contulit. Neque tamen prius eo pervenit, quam illum mors occupavit. Id regi omnium, quae in vita pertulerat, adversorum luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine
p.367
dosoris in lacrimas et lamenta victum multa animi de gradu deiecti argumenta edidisse. Sed ea quidem varie traduntur: illud inter omnes constat, Alexandrum, ut quam decentissimas exequias ei duceret, noluisse Ecbatanis eum sepeliri, sed Babylonem, quo ipse profecturus esset, a Perdicca deferri: ibique funus inaudito exemplo duodecim milibus talentum locavisse. Per Universum certe imperium lugeri eum iussit et, ne memoria eius in exercitu exolesceret, equitibus, quibus praefuerat, nullum praefecit ducem, sed Hephaestionis alam appellari voluit et, quae ille signa instituisset, ea non inmutari. Funebria certamina ludosque, quales numquam editi fuissent, meditatus tria milia artificum coegit: qui non multo post in ipsius exequiis certasse traduntur. Nee amici tam effuso adfectu ad conciliandam eius gratiam segniter usi certatim repperere, per quae memoria defuncti clarior honoratiorque fieret. Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit. Hoc exemplum imitati sunt ceteri: eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem. Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius in extremum periculum venit, quod eius tumulum praeteriens inlacrimasse visus est. Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset. Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum, in Cossaeorum terram expeditionem suscepit. luga Mediae vicina Cossaei tenent, aspera et bellicosa et rapto vivere
p.368
assueta gens. Ab his Persarum reges annuo tributo pacem redimere solebant, ne in subiectam terram decurrentes latrociniis regionem facerent infestant. Nam vim temptantes Persas facile reppulerant asperitate locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens armis superati erant. Idem muneribus quotannis placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestiva solebat agere, Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset. Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra quadraginta dies perdomuit. Nam ab ipso rege et Ptolomaeo, qui partem exercitus ducebat, saepe victi, ut captivos suos reciperent, permisere se victori. Ille validas urbes opportunis locis condi iussit, ne abducto exercitu fera gens iugum exueret. Motis inde castris, ut militent expeditione recenti fessum reficeret, lento agmine Babylonem processit. Iamque vix triginta ab urbe stadia aberat, cum Nearchus occurrit, quem per Oceanum et Euphratis ostia Babylonem praemiserat, oravitque, ne fatalem sibi urbem vellet ingredi. Conpertum id sibi ex Chaldaeis, qui multarum iam praedictionum eventu artis suae fidem abunde probavissent. Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat. Sed ab Anaxarcho philosophe edoctus contemptis Chaldaeorum monitis, quorum disciplinam inanem aut supervacuam arbitrabatur, urbem intrat. Legationes eo ex universo ferme orbe confluxerant. Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit. Quae summo omnium studio ita celebratae sunt, ut nullius ad id tempus regis feralia magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint. Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi: quo delatus urbi condendae commoda sede reperta Graecorum aetate aut vulneribus invalidos et, si qui sua sponte remanserant, ibi conlocat. Quibus ex sententia perfectis iam futuri securus
p.369
Chaldaeos inridebat, quod Babylonem non ingressus tantum esset incolumis, verum etiam excessisset. Verum enimvero revertenti per paludes, quas Euphrates in Pallacopam effusus efficit, foedum omen oblatum est. Quippe rami desuper inpendentes detractum capiti regis diadema proiecerunt in fluctus. Cum deinde alia atque alia prodigia nuntiarentur, procurandis eis Graeco simul barbaroque ritu continua sacra facta sunt. Neque tamen expiari nisi morte regis potuere. Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret. Ubi postquam tota node perpotavit, male habere coepit. Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset. Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii, quamvis admonentibus ducibus, ne valitudinem regis onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.